lunedì 4 luglio 2022

Ventidio Basso (struttura)

 

Omnes semper maxime admirati sunt

quae de Ventidio Basso scripta sunt;

 

narrant enim

eum Picentem fuisse genere et loco humili,

et matrem eius a Pompeio Strabone, Pompeii Magni patre, bello sociali captam cum ipso esse.

 

Mox,

triumphante Pompeio Strabone,

is quoque puer inter ceteros ante currum imperatoris sinu matris vectus est;

 

post

cum adolevisset,

victum sibi aegre quaesivit:

 

comparabat enim mulos et vehicula,

quae magistratibus,

qui sortiti provincias erant,

publice suppeditabantur.

 

In isto quaestu notus esse

incepit

Caio Caesari

et cum eo profectus est in Gallias.

 

Tum,

quia in ea provincia satis naviter versatus erat

et deinceps civili bello mandata pleraque inpigre et strenue fecerat,

non modo in amicitiam Caesaris, sed ex ea in amplissimum quoque ordinem pervenit;

 

mox tribunum quoque plebis ac deinde praetorem creatus

atque in eo tempore iudicatus est a senatu hostis cum Marco Antonio;

 

post vero

coniunctis partibus

non pristinam tantum dignitatem recuperavit,

sed pontificatum ac deinde consulatum adeptus est.

 

Ventidio Basso [da Gellio]

 

Omnes semper maxime admirati sunt quae de Ventidio Basso scripta sunt; narrant enim eum Picentem fuisse genere et loco humili, et matrem eius a Pompeio Strabone, Pompeii Magni patre, bello sociali captam cum ipso esse. Mox, triumphante Pompeio Strabone, is quoque puer inter ceteros ante currum imperatoris sinu matris vectus est; post cum adolevisset, victum sibi aegre quaesivit: comparabat enim mulos et vehicula, quae magistratibus, qui sortiti provincias erant, publice suppeditabantur. In isto quaestu notus esse incepit Caio Caesari et cum eo profectus est in Gallias. Tum, quia in ea provincia satis naviter versatus erat et deinceps civili bello mandata pleraque inpigre et strenue fecerat, non modo in amicitiam Caesaris, sed ex ea in amplissimum quoque ordinem pervenit; mox tribunum quoque plebis ac deinde praetorem creatus atque in eo tempore iudicatus est a senatu hostis cum Marco Antonio; post vero coniunctis partibus non pristinam tantum dignitatem recuperavit, sed pontificatum ac deinde consulatum adeptus est.

 

domenica 3 luglio 2022

Anche nella vecchiaia si possono compiere nobili azioni (struttura commentata)

 

(dopo aver tradotto il passo)

 

Una riflessione per comprendere la cultura classica

 

Quale tesi di fondo qui Cicerone sostiene? Quale frase del testo la riassume?

 

Per affermare la sua tesi l’autore qui utilizza due tipi di argomenti: quali?

 

Nullaene igitur sunt res seniles,

(che valore ha la particella evidenziata? Osserva la natura di questa principale)

quae

(che pronome è? a cosa si riferisce? qual è il predicato di questa proposizione?)

vel (= anche) infirmis corporibus

(che subordinata nominale riconosci? quale verbo, in italiano, è bene aggiungere per tradurla meglio?)

animo administrentur?

(che compl. è animo? Attenzione alla diatesi)

 

Nihil ergo agebat Quintus Maximus,

nihil Lucius Paulus,

quorum alter Hannibalem fregit,

alter Macedoniam vicit?

(quale pronome introduce entrambe queste subordinate? a chi si riferisce?)

(osserva la disposizione delle parole)

 

Ceteri senes, Fabricii, Curii, Coruncanii,

(dove riconosci il predicato?)

cum rem publicam consilio et auctoritate defendebant,

(che tipo di subordinata riconosci? Attenzione alla consecutio)

nihil agebant?

 

Ad Appii Claudii senectutem accedebat etiam

ut (= il fatto che) caecus esset;

(controlla la costruzione dell’espressione impersonale accedit ut)

 

tamen is,

cum senatus inclinaret

ut pacem foedusque cum Pyrrho faceret,

(da che verbo dipende? che tipo di subordinata è?)

verba contraria illi paci

(questo accusativo è retto dal verbo…)

non dubitavit

dicere.

 

Atque haec ab illo acta sunt,

cum iam grandis esset.

 

Nihil veri igitur adferunt

(che caso è veri? da quale pronome è retto?)

qui senectutem ad negotia non idoneam existimant

(che pronome è? a quale elemento sottinteso della reggente si riferisce?)

(dei due accusativi uno è il c. ogg., l’altro è… tieni conto del significato del verbo)

similesque sunt illis

qui

gubernatorem inutilem in navigatione esse

(che proposiz. è? da cosa dipende?)

dicunt:

 

«Cum alii malos scandant,

alii per foros cursent,

alii sentinam exhauriant,

(nella ricerca dei significati –soprattutto per malos e foros- tieni conto della similitudine che Cicerone qui usa)

ille autem clavum tenet

et quietus sedet in puppi;

nihil igitur agit».

 

Non facit ea

quae iuvenes faciunt,

(che pronome è? a cosa si riferisce? Attenzione al genere)

at vero multo maiora et meliora.

(attenzione al grado degli aggettivi)

 

Non viribus aut velocitate aut celeritate corporum res magnae geruntur, sed consilio, auctoritate, sententia.

(osserva la correlazione di non e sed; quale elemento balza agli occhi nella disposizione delle parole?)

 

Anche nella vecchiaia si possono compiere nobili azioni (struttura)

 

Nullaene igitur sunt res seniles,

quae

vel (= anche) infirmis corporibus

animo administrentur?

 

Nihil ergo agebat Quintus Maximus,

nihil Lucius Paulus,

quorum alter Hannibalem fregit,

alter Macedoniam vicit?

 

Ceteri senes, Fabricii, Curii, Coruncanii,

cum rem publicam consilio et auctoritate defendebant,

nihil agebant?

 

Ad Appii Claudii senectutem accedebat etiam

ut (= il fatto che) caecus esset;

 

tamen is,

cum senatus inclinaret

ut pacem foedusque cum Pyrrho faceret,

verba contraria illi paci

non dubitavit

dicere.

 

Atque haec ab illo acta sunt,

cum iam grandis esset.

 

Nihil veri igitur adferunt

qui senectutem ad negotia non idoneam existimant

similesque sunt illis

qui

gubernatorem inutilem in navigatione esse

dicunt:

 

«Cum alii malos scandant,

alii per foros cursent,

alii sentinam exhauriant,

ille autem clavum tenet

et quietus sedet in puppi;

nihil igitur agit».

 

Non facit ea

quae iuvenes faciunt,

at vero multo maiora et meliora.

 

Non viribus aut velocitate aut celeritate corporum res magnae geruntur, sed consilio, auctoritate, sententia.

 

Anche nella vecchiaia si possono compiere nobili azioni [da Cicerone]

 

Nullaene igitur sunt res seniles, quae vel (= anche) infirmis corporibus animo administrentur? Nihil ergo agebat Quintus Maximus, nihil Lucius Paulus, quorum alter Hannibalem fregit, alter Macedoniam vicit? Ceteri senes, Fabricii, Curii, Coruncanii, cum rem publicam consilio et auctoritate defendebant, nihil agebant? Ad Appii Claudii senectutem accedebat etiam ut (= il fatto che) caecus esset; tamen is, cum senatus inclinaret ut pacem foedusque cum Pyrrho faceret, verba contraria illi paci non dubitavit dicere. Atque haec ab illo acta sunt, cum iam grandis esset. Nihil veri igitur adferunt qui senectutem ad negotia non idoneam existimant similesque sunt illis qui gubernatorem inutilem in navigatione esse dicunt: «Cum alii malos scandant, alii per foros cursent, alii sentinam exhauriant, ille autem clavum tenet et quietus sedet in puppi; nihil igitur agit». Non facit ea quae iuvenes faciunt, at vero multo maiora et meliora. Non viribus aut velocitate aut celeritate corporum res magnae geruntur, sed consilio, auctoritate, sententia.

 

lunedì 27 giugno 2022

Motivazioni che spingono ad abbandonare la propria patria (struttura commentata)

 

(dopo aver tradotto il passo)

 

Una riflessione per comprendere la cultura classica

 

Nell’opera da cui questo passo è tratto, Seneca vuol consolare la madre perché è stato mandato al confino in Corsica. Quali argomenti qui egli utilizza per confortare Elvia?

 

Osserva la scelta e la posizione delle parole che caratterizzano lo stile di questo brano.

 

Videamus

(che modo osservi? che valore assume in una prop. principale?)

quid sit exsilium.

(che pronome riconosci? quindi che tipo di subordinata è?)

 

Nempe loci commutatio est.

 

Primum considerare volo

quae causae huius loci commutationis sint.

(anche qui che pronome e che proposizione osservi?)

 

Aspice agedum hanc frequentiam,

(attenzione al modo)

cui vix urbis immensae tecta sufficiunt:

(che pronome é? a cosa si riferisce?)

 

maxima pars istius turbae patria caret.

(in che caso è patria? Controlla la costruzione del verbo)

 

Ex municipiis et coloniis suis, ex toto denique orbe terrarum confluxerunt.

 

Alios adduxit ambitio,

alios necessitas offici publici,

alios imposita legatio,

alios liberalium studiorum cupiditas,

alios spectacula;

(come si traduce alius quando viene ripetuto nello stesso caso?)

(osserva la parola ripetuta: di che figura retorica si tratta?)

 

quosdam traxit amicitia,

quosdam industria;

 

quidam venalem formam attulerunt,

quidam venalem eloquentiam.

 

Nec omnibus eadem causa reliquendi (= di lasciare) patriam fuit:

(in che caso è omnibus? quindi di che sintagma si tratta?)

 

alios excidia urbium suarum expulerunt,

alios domestica seditio summovit,

alios pestilentia aut frequentes terrarum hiatus eiecerunt:

 

alios alia causa excivit domibus suis.

(qui alius è ripetuto in casi diversi: come va reso?)

 

Vix denique ullam terram invenies

(attenzione al tempo)

quam etiamnunc indigenae colant.

(che pronome è? a cosa si riferisce?)

 

Motivazioni che spingono ad abbandonare la propria patria (struttura)

 

Videamus

quid sit exsilium.

 

Nempe loci commutatio est.

 

Primum considerare volo

quae causae huius loci commutationis sint.

 

Aspice agedum hanc frequentiam,

cui vix urbis immensae tecta sufficiunt:

 

maxima pars istius turbae patria caret.

 

Ex municipiis et coloniis suis, ex toto denique orbe terrarum confluxerunt.

 

Alios adduxit ambitio,

alios necessitas offici publici,

alios imposita legatio,

alios liberalium studiorum cupiditas,

alios spectacula;

 

quosdam traxit amicitia,

quosdam industria;

 

quidam venalem formam attulerunt,

quidam venalem eloquentiam.

 

Nec omnibus eadem causa reliquendi (= di lasciare) patriam fuit:

 

alios excidia urbium suarum expulerunt,

alios domestica seditio summovit,

alios pestilentia aut frequentes terrarum hiatus eiecerunt:

 

alios alia causa excivit domibus suis.

 

Vix denique ullam terram invenies

quam etiamnunc indigenae colant.