lunedì 4 luglio 2022

Ventidio Basso [da Gellio]

 

Omnes semper maxime admirati sunt quae de Ventidio Basso scripta sunt; narrant enim eum Picentem fuisse genere et loco humili, et matrem eius a Pompeio Strabone, Pompeii Magni patre, bello sociali captam cum ipso esse. Mox, triumphante Pompeio Strabone, is quoque puer inter ceteros ante currum imperatoris sinu matris vectus est; post cum adolevisset, victum sibi aegre quaesivit: comparabat enim mulos et vehicula, quae magistratibus, qui sortiti provincias erant, publice suppeditabantur. In isto quaestu notus esse incepit Caio Caesari et cum eo profectus est in Gallias. Tum, quia in ea provincia satis naviter versatus erat et deinceps civili bello mandata pleraque inpigre et strenue fecerat, non modo in amicitiam Caesaris, sed ex ea in amplissimum quoque ordinem pervenit; mox tribunum quoque plebis ac deinde praetorem creatus atque in eo tempore iudicatus est a senatu hostis cum Marco Antonio; post vero coniunctis partibus non pristinam tantum dignitatem recuperavit, sed pontificatum ac deinde consulatum adeptus est.

 

Nessun commento:

Posta un commento