lunedì 4 luglio 2022

Ventidio Basso (struttura)

 

Omnes semper maxime admirati sunt

quae de Ventidio Basso scripta sunt;

 

narrant enim

eum Picentem fuisse genere et loco humili,

et matrem eius a Pompeio Strabone, Pompeii Magni patre, bello sociali captam cum ipso esse.

 

Mox,

triumphante Pompeio Strabone,

is quoque puer inter ceteros ante currum imperatoris sinu matris vectus est;

 

post

cum adolevisset,

victum sibi aegre quaesivit:

 

comparabat enim mulos et vehicula,

quae magistratibus,

qui sortiti provincias erant,

publice suppeditabantur.

 

In isto quaestu notus esse

incepit

Caio Caesari

et cum eo profectus est in Gallias.

 

Tum,

quia in ea provincia satis naviter versatus erat

et deinceps civili bello mandata pleraque inpigre et strenue fecerat,

non modo in amicitiam Caesaris, sed ex ea in amplissimum quoque ordinem pervenit;

 

mox tribunum quoque plebis ac deinde praetorem creatus

atque in eo tempore iudicatus est a senatu hostis cum Marco Antonio;

 

post vero

coniunctis partibus

non pristinam tantum dignitatem recuperavit,

sed pontificatum ac deinde consulatum adeptus est.

 

Nessun commento:

Posta un commento