Verres,
cum autem ver esse coeperat
–cuius initium iste non a Favonio neque ab aliquo astro notabat,
sed
cum rosam viderat,
tum
incipere ver
putabat–,
dabat se labori atque itineribus.
In quibus eo usque se praebebat
patientem atque impigrum,
ut eum nemo umquam
in equo sedentem
viderit.
Nam,
ut mos fuit Bithyniae regibus,
lectica octaphoro ferebatur,
in qua pulvinus erat perlucidus Melitensis,
rosa fartus.
Ipse autem coronam habebat
unam in capite,
alteram in collo
reticulumque ad nares sibi admovebat
tenuissimo lino, minutis maculis, plenum rosae.
Sic confecto itinere,
cum ad aliquod oppidum venerat,
eadem lectica usque in cubiculum deferebatur.
Eo veniebant Siculorum magistratus,
veniebant equites Romani,
id quod ex multis iuratis audistis.
Controversiae secreto deferebantur,
paulo post palam decreta auferebantur.
Nessun commento:
Posta un commento