lunedì 27 giugno 2022

Verre ha saccheggiato tutta la Sicilia (struttura)

 

Nego

in Sicilia tota, tam locupleti, tam vetere provincia, ullum argenteum vas, ullum Corinthium aut Deliacum fuisse,

ullam gemmam aut margaritam,

quicquam

ex auro aut ebore factum,

signum ullum aeneum, marmoreum, eburneum,

nego

ullam picturam neque in tabula neque in textili,

quin (= che non) Verres conquisierit,

inspexerit,

quod placitum sit,

abstulerit.

 

Dico

istum nihil in aedibus cuiusquam,

ne in hospitis aedibus quidem,

nihil in locis communibus,

ne in fanis quidem,

nihil apud Siculum,

nihil apud civem Romanum,

denique nihil

quod ad oculos animumque acciderit,

neque privati neque publici,

neque profani neque sacri,

tota in Sicilia reliquisse.

 

Nessun commento:

Posta un commento