Alexander et Caesar summi antiquae
aetatis duces fuerunt:
quis de hoc dubitat?
Nemo, profecto;
nec vero quicquam certius est.
Uterque enim miras victorias obtinuit,
utrique homines eiusdem aetatis
ingentem gloriam tribuerunt,
utriusque memoria apud nos manet,
neuter cladem accepit.
Sed uter maior fuit?
Quidam,
ut Alexandrum extollant,
peritiam eius in re militari memorant,
quia parvo exercitu magnum Persarum imperium occupavit.
Sed alii ei Caesarem anteponunt,
quia Alexandri imperium finem habuit cum eo ipso,
Caesar contra regiones occupavit,
quae postea semper sub Romanorum potestatem fuerunt.
Nessun commento:
Posta un commento