lunedì 27 giugno 2022

Eroica morte di Cabria (struttura)

 

Chabrias, Atheniensium dux,

cum multa bella in Europa administravisset,

Athenas rediit

unde mox abiit

ut invidiam vulgi,

quae saepe est gloriae comes,

effugeret.

 

Is periit bello sociali tali modo.

 

Oppugnabant Athenienses Chium.

 

Erat in classe Chabrias privatus,

sed omnes magistratus auctoritate anteibat

eumque magis milites

quam qui praeerant

aspiciebant.

 

Quae res ei maturavit mortem.

 

Nam,

dum primus studet

portum inire

gubernatoremque iubet

eo dirigere navem,

ipse se perdidit:

 

cum enim eo penetravisset,

ceterae naves non sunt secutae.

 

Quo facto

circumfusus hostium concursu,

cum fortissime pugnaret,

navis,

rostro percussa,

coepit sidere.

 

Hinc refugere cum posset,

si se in mare deiecisset (= se si fosse gettato),

quod suberat classis Atheniensium,

quae

excipere

natantes

poterat,

perire maluit

quam (= piuttosto che) navem relinquere.

 

Id ceteri facere recusaverunt

et in tutum

nantes

pervenerunt.

 

At Chabrias,

comminus pugnans,

telis hostium interfectus est.

 

Nessun commento:

Posta un commento