lunedì 27 giugno 2022

Eroica morte di Cabria [da Cornelio Nepote]

 

Chabrias, Atheniensium dux, cum multa bella in Europa administravisset, Athenas rediit unde mox abiit ut invidiam vulgi, quae saepe est gloriae comes, effugeret. Is periit bello sociali tali modo. Oppugnabant Athenienses Chium. Erat in classe Chabrias privatus, sed omnes magistratus auctoritate anteibat eumque magis milites quam qui praeerant aspiciebant. Quae res ei maturavit mortem. Nam, dum primus studet portum inire gubernatoremque iubet eo dirigere navem, ipse se perdidit: cum enim eo penetravisset, ceterae naves non sunt secutae. Quo facto circumfusus hostium concursu, cum fortissime pugnaret, navis, rostro percussa, coepit sidere. Hinc refugere cum posset, si se in mare deiecisset (= se si fosse gettato), quod suberat classis Atheniensium, quae excipere natantes poterat, perire maluit quam (= piuttosto che) navem relinquere. Id ceteri facere recusaverunt et in tutum nantes pervenerunt. At Chabrias, comminus pugnans, telis hostium interfectus est.

 

Nessun commento:

Posta un commento