venerdì 30 giugno 2023

Le imprese di Cesare (struttura)

 

Caesar popularium partibus favebat,

tamen societatem fecerat cum Pompeio, nobilitatis fautore, et Crasso, viro divite ac potenti.

 

Postquam consul creatus erat,

in Galliam legiones duxerat,

multas claras res gestas perfecerat

multasque gentes ibi in potestatem Romanorum redegerat.

 

Inde bellum civile exsecrandum et lacrimabile initium habuit,

quia a Caesare consulatus iterum petitus erat,

sed senatus, Pompeii hortatu, Caesaris consiliis obstiterat.

 

Tum is ex Gallia in Italiam remeavit

Romamque cum exercitu contendit.

 

Consules cum Pompeio, senatu et universa nobilitate Brundisium confugerant atque inde in Graeciam.

 

Romae Caesar splendidum triumphum celebravit;

postea Pompeium consecutus est (= inseguì)

et apud Pharsalum eum profligavit.

 

Pompeius Alexandriam fugit,

sed Ptolemaei proditione tristem exitum vitae habuit.

 

Nessun commento:

Posta un commento