Tarquinius Superbus rex iure, sententia omnium, cognomen
suum meruit. Regnum scelere cepit, quia Servium Tullium socerum necavit. Praeterea
multa de eius crudelitate narrantur: nobiles cives variis modis vexavit, multos
interfecit, alios exsulare coegit, alios in vincula iecit. Tamen re militari
peritus fuit. Multae enim clarae res gestae ab eius exercitu confectae sunt et
Romanorum fines propagati sunt: is Latinos Sabinosque profligavit et Pometiam
urbem Etruscis eripuit. Postea Romam pulchris aedificiis ornavit. Sed quod
Lucius Tarquinius, Superbi progenies, iniuriam fecit nobili matronae Lucretiae,
patricii omnes Tarquinios pepulerunt. Saepe Superbus de dominatu suo cogitavit,
sed frustra regnum recuperare cupivit: nam vitam suam in tristi exilio finivit.
Numquam Romanis reges fuerunt.
Nessun commento:
Posta un commento