venerdì 30 giugno 2023

Tarquinio il Superbo (struttura)

 

Tarquinius Superbus rex iure, sententia omnium, cognomen suum meruit.

 

Regnum scelere cepit,

quia Servium Tullium socerum necavit.

 

Praeterea multa de eius crudelitate narrantur:

nobiles cives variis modis vexavit,

multos interfecit,

alios exsulare coegit,

alios in vincula iecit.

 

Tamen re militari peritus fuit.

 

Multae enim clarae res gestae ab eius exercitu confectae sunt

et Romanorum fines propagati sunt:

 

is Latinos Sabinosque profligavit

et Pometiam urbem Etruscis eripuit.

 

Postea Romam pulchris aedificiis ornavit.

 

Sed

quod Lucius Tarquinius, Superbi progenies, iniuriam fecit nobili matronae Lucretiae,

patricii omnes Tarquinios pepulerunt.

 

Saepe Superbus de dominatu suo cogitavit,

sed frustra regnum recuperare cupivit:

nam vitam suam in tristi exilio finivit.

 

Numquam Romanis reges fuerunt.

 

Nessun commento:

Posta un commento