giovedì 22 giugno 2023

Evandro

 

Vetus oppidum et clarum in Arcadia Pallanteum fuit. Regionis imperium Evander, Carmentis nymphae filius, tenebat. Is, civibus invisus ob patris caedem, matris admonitu, domum reliquit et cum ea et paucis comitibus exul ab Arcadia in Italiam navigavit et in Latium pervenit. Ob singularem eruditionem atque litterarum scientiam brevi tempore in familiaritatem Fauni, Latinorum regis, intravit. Itaque rex summa cum benignitate non parvum agri modum hospiti Arcadi donavit. Tum Evander terram comitibus suis distribuit et domicilia aedificavit in propinquo monte, quem (= che, ogg.) Pallantem appellavit, ibique Pani, deo Arcadibus grato, fanum dedicavit. Evander multos annos modeste ac moderate regnavit et multa beneficia incolis Italicis dedit: sementis usum edocuit, fruges ostendit, agrestium hominum mores mitigavit, quia legere et scribere edocuit. Senex Aeneam hospitaliter tractavit et ei contra Latinos auxilia cum Pallante, filio suo, libenter dedit.

 

Nessun commento:

Posta un commento