giovedì 22 giugno 2023

Il poeta Simonide è salvato dai Dioscuri (struttura)

 

Simonides, clarus poeta, cenabat aliquando apud Scopam, celebrem virum, paulo ante in acri pugilum certamine victor.

 

Inter epulas poeta, summo cum gaudio convivarum, praeclarum carmen in laudem victoris recitavit

sed, poetarum more, multa quoque cecinit in Castoris et Pollucis laudem.

 

Carmen non placuit Scopae

et vir poetae dixit:

 

«Dimidium mercedis operae tuae donabo,

reliquum pete ab heroibus tuis

quos aeque ac me (= al pari di me) laudavisti».

 

Paulo post servus nuntiavit:

 

«Duo adulescentes Simonidem evocant».

 

Obtemperavit poeta nuntio,

sed ante ianuam neminem vidit.

 

Retro vertit oculos

et aedes in ruina conspexit:

 

nam conclave,

ubi Scopas cum amicis erat,

repente concidit.

 

Scopas cum convivis e vita excessit;

mire autem salvus fuit clarus poeta.

 

Nessun commento:

Posta un commento