giovedì 22 giugno 2023

Nobile morte di Cicerone (struttura)

 

Marcus Tullius Cicero,

quod Triumviri ad urbem adpropinquabant

et Antonii ultionem timebat,

Romam reliquit.

 

Confugit primum ad villam suam apud Tusculum,

postea celeriter Formiam contendit.

 

Cupiebat enim

navem conscendere ad Graeciam.

 

Sed dei secundi non fuerunt oratoris consilio.

 

Venti adversi navem reppulerunt ab alto mari in Campaniae oras.

 

Petivit igitur villam suam apud Formiam,

non procul a mari sitam

et exclamavit:

 

«In patria mea moriar,

certe saepe a me vehementer servata!».

 

Iam servi arma parabant

et domini inimicos vi pellere cupiebant,

sed Cicero dixit:

 

«Oro vos,

tolerate mecum malorum hominum iniquitatem forti animo et sereno corde».

 

Tandem cervicem Antonii sicariis impavide porrexit.

 

Nessun commento:

Posta un commento