giovedì 22 giugno 2023

La triste sorte di Euridice (struttura)

 

Orpheus, Thracius poeta, clarus citharoedus fuit

et lyrae sono deorum virorumque animos mulcebat.

 

Quare deis deabusque admodum carus erat.

 

Ab Orpheo Eurydica nympha amabatur

et una in amoeno loco Thraciae vitam beatam agebant.

 

Sed olim a vipera Eurydica morsa et necata est.

 

Miser Orpheus ad Inferos properavit

et

animum Proserpinae, Inferorum reginae, commovere

temptavit;

 

nam reditum feminae in vitam atque in terram toto animo cupiebat.

 

Cum in Inferos penetravit,

ab universis umbris ad poetam ventum est

et magnum silentium factum est.

 

Tum Orpheus ad Proserpinae tronum accessit.

 

Multum flevit

et exoravit

et tandem lyra suaviter cecinit

et deae animum commovit.

 

Eurydica libera fuit,

sed maritus feminam spectare in via non debebat.

 

Quod Orpheus incaute feminam amatam spectavit,

regina Inferorum nympham in perpetuum revocavit in tenebrarum regnum.

 

Nessun commento:

Posta un commento