giovedì 22 giugno 2023

L'eroismo di Clelia

 

Porsenna, rex Etruscorum, Cloeliam virginem nobilem inter obsides habebat. Etruscorum castra Tiberi propinqua erant. Sic Cloelia nocte custodes elusit et dux virginum agminis inter tela hostium Tiberim tranavit sospitesque omnes Romam ad propinquos restituit. Mox rex iratus legatos Romanis Cloeliam obsidem reposcentes (= a reclamare) misit; Romani ex foedere Cloeliam Etruscis reddiderunt. Apud regem Etruscum autem puella non solum tuta, sed etiam honorata fuit; Porsenna enim virginis virtutem mirabilem laudavit et ei dixit: «Libera es et nonnullos Romanos liberare potes (= puoi)». Tum Cloelia non viros, sed virgines puerosque delegit et in patriam revertit. Etrusci et Romani pacem redintegraverunt. Romani novae in femina virtuti novum genus honoris tribuerunt: statua equestris virginis in via Sacra a civibus posita est.

 

Nessun commento:

Posta un commento