giovedì 22 giugno 2023

La triste sorte di Euridice

 

Orpheus, Thracius poeta, clarus citharoedus fuit et lyrae sono deorum virorumque animos mulcebat. Quare (= Perciò) deis deabusque admodum carus erat. Ab Orpheo Eurydica nympha amabatur et una (= insieme) in amoeno loco Thraciae vitam beatam agebant. Sed olim a vipera Eurydica morsa et necata est. Miser Orpheus ad Inferos properavit et animum Proserpinae, Inferorum reginae, commovere temptavit; nam reditum (= il ritorno, acc.) feminae in vitam atque in terram toto animo cupiebat. Cum (= Quando) in Inferos penetravit, ab universis umbris ad poetam ventum est et magnum silentium factum est. Tum Orpheus ad Proserpinae tronum accessit. Multum flevit et exoravit et tandem lyra suaviter cecinit et deae animum commovit. Eurydica libera fuit, sed maritus feminam spectare in via non debebat. Quod Orpheus incaute feminam amatam spectavit, regina Inferorum nympham in perpetuum revocavit in tenebrarum regnum.

 

Nessun commento:

Posta un commento