Ab Italia invictus, cum patriam
defensum revocatus esset, bellum gessit adversus P. Scipionem, filium eius
Scipionis, quem ipse primo apud Rhodanum, iterum apud Padum, tertio apud
Trebiam fugaverat. Cum patriae facultates iam exhaustae essent, bellum componere
cum Scipione impraesentiarum cupivit, quo valentior postea cum eo bellaret. Tradunt
eum in colloquium convenisse, sed condiciones non convenisse. Post id factum
paucis diebus apud Zamam cum eodem conflixit; cum pulsus esset -incredibile
dictu- biduo et duabus noctibus Hadrumetum pervenit, quod abest a Zama circiter
milia passuum trecenta. In hac fuga Numidae1, qui simul cum eo ex
acie excesserant, insidias ei paraverunt; quos non solum effugit, sed etiam ipsos
oppressit. Hadrumeti reliquos e fuga collegit, novis dilectibus paucis diebus
multos contraxit.
1 ricorda
che a Zama i Numidi combattevano dalla parte dei Romani
Nessun commento:
Posta un commento