mercoledì 22 giugno 2022

Cesare parte per l’Italia (struttura)

 

Tali modo vastatis regionibus

exercitum Caesar duarum cohortium damno Durocortorum Remorum reducit,

 

concilioque in eum locum Galliae indicto,

de coniuratione Senonum et Carnutum quaestionem habere

instituit

et

de Accone,

qui princeps eius consilii fuerat,

graviore sententia pronuntiata,

more maiorum supplicium sumpsit.

 

Nonnulli

iudicium timentes

profugerunt.

 

Quibus cum aqua atque igni interdixisset,

duas legiones ad fines Treverorum, duas in Lingonibus, sex reliquas in Senonum finibus Agedinci in hibernis conlocavit

 

frumentoque exercitui proviso,

ut instituerat,

in Italiam profectus est.

 

Nessun commento:

Posta un commento