domenica 26 giugno 2022

Morte di Catilina e dei congiurati [da Sallustio]

 

Confecto proelio, tum omnes videre potuerunt quanta audacia quantaque animi vis fuisset in exercitu Catilinae. Nam fere quem quisque vivus pugnans locum ceperat, eum, amissa anima, corpore tegebat. Pauci autem, quos cohors praetoria disiecerat, paulo diversius, sed omnes tamen adversis vulneribus conciderant. Catilina vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est, paululum etiam spirans, ferociamque animi, quam habuerat vivus, in vultu retinens. Postremo ex omni copia neque in proelio neque in fuga quisquam civis ingenuus captus est: ita cuncti suae hostiumque vitae iuxta pepercerant. Neque tamen exercitus populi Romani laetam aut incruentam victoriam reportaverat. Nam strenuissimus quisque aut occiderat in proelio aut graviter vulneratus discesserat.

 

Nessun commento:

Posta un commento