mercoledì 22 giugno 2022

Una visita alla fattoria (struttura)

 

Marcellus,

ubi ad villam venit,

fundum circumiit

 

et cognovit

quomodo villicus eum coluisset.

 

Postridie villicum ad se vocavit

et rogavit

quae opera in villa fecisset.

 

Villicus respondit:

 

«Novum stabulum aedificavi,

nam vetus nimis angustum erat».

 

Exposuit

quam ruinosa fuisset cella vinaria,

quomodo eam firmiorem refecisset.

 

Marcellus eum laudavit

et rogavit

quid in agris fecisset,

satisne ad tempus opera confecisset.

 

Villicus dixit:

 

«Servi poma omnia collegerunt

et magnam vini copiam fecerunt».

 

Marcellus autem quaesivit

quale vinum fuisset,

tum villicus respondit:

 

«Nescio

quale fuerit,

 

nam aeger fui

et doleo

quod vinum novum gustare non potui».

 

Nessun commento:

Posta un commento