mercoledì 22 giugno 2022

Cicerone scrive ad Attico [da Cicerone]

 

Narro tibi me relegatum esse in Formiano. Dies enim nullus erat, Antii cum essem, quo non melius scirem quid Romae ageretur quam ii qui erant Romae. Etenim litterae tuae, non solum quid Romae, sed etiam quid in re publica, neque solum quid accideret, verum etiam quid futurum esset, indicabant. Nunc non multum scire possumus. Quare, quamquam (= sebbene) iam te ipsum exspecto, tamen isti puero, quem ad me statim iussi recurrere, da ponderosam epistulam, plenam omnium non modo rerum actarum sed etiam opinionum tuarum, ac diem quo Roma sis excessurus cura ut sciam. Nos in Formiano esse volumus usque ad pridie Nonas Maias. Eo si ante eam diem non veneris, Romae te fortasse videbo. Cura ut valeas.

 

Nessun commento:

Posta un commento