Antiqui non ut ornamentum, sed ut
signum anulum gestabant. Unde nec plus quam unum anulum habere licebat nec
cuiquam nisi libero. Ideo ius anulorum famuli non habebant. In anulo seu ex
ferro seu ex auro sculptura erat et eum gestabat quisque libere quolibet
digito. Postea usus luxuriosioris aetatis signaturas pretiosis gemmis
insculpere coepit: ita anulorum usum dexterae manui exemerunt, sinistrae
relegaverunt, quae otiosior est. Elegerunt autem in ipsa laeva manu digitum
minimo proximum ut aptiorem et ei anuli pretiositatem commendaverunt. Nam
pollex semper in officio est; digitus vero index nudus et sine tuitione
apparebat; medium et minimum vitaverunt ut ineptos, alterum magnitudine,
brevitate alterum.
Nessun commento:
Posta un commento