mercoledì 22 giugno 2022

Annibale è richiamato in patria per combattere contro Publio Scipione (struttura)

 

Ab Italia invictus,

cum

patriam defensum

revocatus esset,

bellum gessit adversus P. Scipionem, filium eius Scipionis,

quem ipse primo apud Rhodanum, iterum apud Padum, tertio apud Trebiam fugaverat.

 

Cum patriae facultates iam exhaustae essent,

bellum componere cum Scipione impraesentiarum

cupivit,

quo valentior postea cum eo bellaret.

 

Tradunt

eum in colloquium convenisse,

sed condiciones non convenisse.

 

Post id factum paucis diebus apud Zamam cum eodem conflixit;

 

cum pulsus esset

-incredibile dictu-

biduo et duabus noctibus Hadrumetum pervenit,

quod abest a Zama circiter milia passuum trecenta.

 

In hac fuga Numidae1,

qui simul cum eo ex acie excesserant,

insidias ei paraverunt;

 

quos non solum effugit,

sed etiam ipsos oppressit.

 

Hadrumeti reliquos e fuga collegit,

novis dilectibus paucis diebus multos contraxit.

 

1 ricorda che a Zama i Numidi combattevano dalla parte dei Romani

 

Nessun commento:

Posta un commento