domenica 26 giugno 2022

Uso degli anelli presso gli antichi Romani (struttura)

 

Antiqui non ut ornamentum, sed ut signum anulum gestabant.

 

Unde nec plus quam unum anulum habere licebat nec cuiquam nisi libero.

 

Ideo ius anulorum famuli non habebant.

 

In anulo seu ex ferro seu ex auro sculptura erat

et eum gestabat quisque libere quolibet digito.

 

Postea usus luxuriosioris aetatis signaturas pretiosis gemmis insculpere coepit:

 

ita anulorum usum dexterae manui exemerunt,

sinistrae relegaverunt,

quae otiosior est.

 

Elegerunt autem in ipsa laeva manu digitum minimo proximum ut aptiorem

et ei anuli pretiositatem commendaverunt.

 

Nam pollex semper in officio est;

 

digitus vero index nudus et sine tuitione apparebat;

 

medium et minimum vitaverunt ut ineptos,

alterum magnitudine,

brevitate alterum.

 

Nessun commento:

Posta un commento