mercoledì 22 giugno 2022

Cicerone scrive ad Attico (struttura)

 

Narro tibi

me relegatum esse in Formiano.

 

Dies enim nullus erat,

Antii cum essem,

quo non melius scirem

quid Romae ageretur

quam ii

qui erant Romae.

 

Etenim litterae tuae,

non solum quid Romae,

sed etiam quid in re publica,

neque solum quid accideret,

verum etiam quid futurum esset,

indicabant.

 

Nunc non multum scire possumus.

 

Quare,

quamquam iam te ipsum exspecto,

tamen isti puero,

quem iussi

ad me statim recurrere,

da ponderosam epistulam, plenam omnium non modo rerum actarum sed etiam opinionum tuarum,

 

ac

diem

quo Roma sis excessurus

cura

ut sciam.

 

Nos in Formiano esse volumus usque ad pridie Nonas Maias.

 

Eo

si ante eam diem non veneris,

Romae te fortasse videbo.

 

Cura

ut valeas.

 

Nessun commento:

Posta un commento