Confecto proelio,
tum omnes videre potuerunt
quanta audacia quantaque animi vis fuisset in exercitu Catilinae.
Nam
fere quem quisque vivus
pugnans
locum ceperat,
eum,
amissa anima,
corpore tegebat.
Pauci autem,
quos cohors praetoria disiecerat,
paulo diversius,
sed omnes tamen adversis vulneribus
conciderant.
Catilina vero longe a suis inter
hostium cadavera repertus est,
paululum etiam spirans,
ferociamque animi,
quam habuerat vivus,
in vultu retinens.
Postremo ex omni copia neque in
proelio neque in fuga quisquam civis ingenuus captus est:
ita cuncti suae hostiumque vitae iuxta
pepercerant.
Neque tamen exercitus populi Romani
laetam aut incruentam victoriam reportaverat.
Nam strenuissimus quisque aut occiderat
in proelio
aut
graviter vulneratus
discesserat.
Nessun commento:
Posta un commento