mercoledì 22 giugno 2022

Una visita alla fattoria

 

Marcellus, ubi ad villam venit, fundum circumiit et cognovit quomodo villicus eum coluisset. Postridie villicum ad se vocavit et rogavit quae opera in villa fecisset. Villicus respondit: «Novum stabulum aedificavi, nam vetus nimis angustum erat». Exposuit quam ruinosa fuisset cella vinaria, quomodo eam firmiorem refecisset. Marcellus eum laudavit et rogavit quid in agris fecisset, satisne ad tempus opera confecisset. Villicus dixit: «Servi poma omnia collegerunt et magnam vini copiam fecerunt». Marcellus autem quaesivit quale vinum fuisset, tum villicus respondit: «Nescio quale fuerit, nam aeger fui et doleo quod vinum novum gustare non potui».

 

Nessun commento:

Posta un commento