martedì 9 luglio 2024

Cesare si prepara a combattere [da Cesare]

 

Caesari omnia uno tempore erant agenda: vexillum proponendum, ab opere revocandi milites; arcessendi ii, qui paulo longius aggeris petendi causa processerant; acies instruenda; milites cohortandi; signum dandum. Quarum rerum magnam partem temporis brevitas et successus hostium impediebat. His difficultatibus duae res erant subsidio, scientia atque usus militum; milites enim, superioribus proeliis exercitati, etiam sine ducibus, ipsi sibi quid faciendum esset sciebant. Hi propter propinquitatem et celeritatem hostium Caesaris imperium non expectabant, sed per se quae opportuna erant administrabant. Caesar, necessariis rebus imperatis, ad cohortandos milites decurrebat.

 

Nessun commento:

Posta un commento