martedì 9 luglio 2024

Il traditore Timocare [da Aulo Gellio]

 

Cum Pyrrhus rex in terra Italia esset et unam atque alteram pugnam prospere pugnavisset Romanique solliciti essent et pleraque Italia ad regem descivisset, tum Ambraciensis quispiam Timochares, regis Pyrrhi amicus, ad Caium Fabricium consulem furtim venit ac praemium petivit et promisit se necaturum esse regem venenis et dixit: «Id facile erit quoniam filius meus pocula in convivio regi ministrat». Eam rem Fabricius ad senatum scripsit. Senatus ad regem legatos misit mandavitque ut de Timochare nihil proderent, sed monerent ut rex circumspectius ageret atque a proximorum insidiis salutem defenderet. Pyrrhus populo Romano laudes atque gratias scripsit et quoscumque captivos tum habuit, vestivit et reddidit.

 

Nessun commento:

Posta un commento