martedì 9 luglio 2024

Cesare si prepara a combattere (struttura)

 

Caesari omnia uno tempore erant agenda:

 

vexillum proponendum,

ab opere revocandi milites;

arcessendi ii,

qui paulo longius

aggeris petendi causa

processerant;

acies instruenda;

milites cohortandi;

signum dandum.

 

Quarum rerum magnam partem temporis brevitas et successus hostium impediebat.

 

His difficultatibus duae res erant subsidio,

scientia atque usus militum;

 

milites enim,

superioribus proeliis exercitati,

etiam sine ducibus, ipsi

sibi quid faciendum esset

sciebant.

 

Hi propter propinquitatem et celeritatem hostium Caesaris imperium non expectabant,

sed per se

quae opportuna erant

administrabant.

 

Caesar,

necessariis rebus imperatis,

ad cohortandos milites

decurrebat.

 

Nessun commento:

Posta un commento