martedì 9 luglio 2024

Definizione dell’amicizia [da Cicerone]

 

Est enim amicitia nihil aliud nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate consensio, qua quidem haud scio an, excepta sapientia, nihil melius homini a dis immortalibus datum sit. Alii divitias praeponunt, alii bonam valetudinem, alii potentiam, alii honores, multi etiam voluptates. Illa autem superiora caduca et incerta sunt, posita non tam in consiliis nostris, quam in fortunae temeritate. Qui autem in virtute summum bonum ponunt, praeclare illi quidem faciunt: ipsa haec virtus amicitiam et gignit et continet, nec sine virtute amicitia esse ullo pacto potest. Amicitia res plurimas continet: nullo loco excluditur, numquam intempestiva, numquam molesta est.

 

Nessun commento:

Posta un commento