martedì 9 luglio 2024

Il traditore Timocare (struttura)

 

Cum Pyrrhus rex in terra Italia esset

et unam atque alteram pugnam prospere pugnavisset

Romanique solliciti essent

et pleraque Italia ad regem descivisset,

tum Ambraciensis quispiam Timochares, regis Pyrrhi amicus, ad Caium Fabricium consulem furtim venit

ac praemium petivit

et promisit

se necaturum esse regem venenis

 

et dixit:

 

«Id facile erit

quoniam filius meus pocula in convivio regi ministrat».

 

Eam rem Fabricius ad senatum scripsit.

 

Senatus ad regem legatos misit

Mandavitque

ut de Timochare nihil proderent,

sed monerent

ut rex circumspectius ageret

atque a proximorum insidiis salutem defenderet.

 

Pyrrhus populo Romano laudes atque gratias scripsit

Et

quoscumque captivos tum habuit,

vestivit

et reddidit.

 

Nessun commento:

Posta un commento