martedì 9 luglio 2024

Il leone malato e il cavallo

 

Leo, qui silvae bestias crudelissime persequi solitus erat, gravissimo morbo affectus, ante specum suum recubabat. Cum id cognovissent, omnes bestiae, quae ab eo plurima mala passae erant, confisae inimicum suum brevi moriturum esse, maxime eius morbo gavisae sunt atque ad eum accurrerunt, ut ulciscerentur. Itaque lupus dentibus leonem adortus est et ipse asinus, inter ceteras bestias quae leonem morientem aggrediebantur, ungulis eum percussit, leonis infirmitate confisus. Cum solus equus regem animalium non adoriretur, asinus dixit: «Cur mala quae passus es ulcisci cunctaris? Reminiscere matrem tuam istius morsibus mortuam esse!». At equus: «Non sum ego similis vobis inimicum aegrum aggredientibus nec adoriri soleo eum qui se defendere non potest. Me ignavum ipse putarem, si exemplum vestrum sequerer».

 

Nessun commento:

Posta un commento