martedì 2 luglio 2024

La figlia che allatta la madre (struttura)

 

Cum praetor apud tribunal suum capitali crimine mulierem damnavisset,

triumviro in carcere tradidit

ut eam necaret.

 

Cum illam recepisset is,

qui custodiae praeerat,

misericordia motus,

non protinus strangulavit:

 

aditum quoque ad eam filiae,

sed diligenter excussae,

ne cibum gereret,

dedit

existimans

illam inedia consumptum iri.

 

Cum autem plures iam dies intercederent,

secum ipse quaerens

quidnam esset

quo tam diu sustentaretur,

curiosius observata filia

animadvertit

illam,

exserto ubere,

famem matris lactis sui subsidio lenire.

 

Quae tam admirabilis spectaculi novitas ab ipso ad triumvirum, a triumviro ad praetorem, a praetore ad consilium iudicum exposita est

et remissionem poenae mulieri impetravit.

 

Quo non penetrat

aut quid non excogitat pietas?

 

Quid enim tam inusitatum,

quid tam inauditum est

quam mater

uberibus filiae alita?

 

Nessun commento:

Posta un commento