martedì 2 luglio 2024

Tomiri regina degli Sciti (struttura)

 

Narrant

Cyrum,

subacta Asia

et universo Oriente in potestatem redacto,

Scythis bellum movisse:

 

erat illius gentis regina Tomyris.

 

Cyrus,

traiectis copiis,

cum aliquantisper in Scythiam processisset,

castra posuit.

 

Deinde,

simulato metu,

refugiens,

castra deseruit

et vinum atque ea,

quae epulis necessaria erant,

reliquit.

 

Quod cum nuntiatum reginae esset,

adulescentulum filium cum tertia parte copiarum mittit

prehensum Cyrum.

 

Adulescens,

cum ad castra Cyri venisset,

omissis hostibus

-incredibile dictu-

cum suis militibus se vino et epulis dedit:

 

sic tradunt

prius ebrietate quam bello Scythas victos esse.

 

Nam Cyrus,

his rebus cognitis,

noctu revertens

Scythas

in somno deprehensos

cum reginae filio interfecit.

 

Amisso tanto exercitu et filio,

regina animum ad ultionem intendit

hostesque,

recenti victoria exsultantes,

pari fraude circumvenit.

 

Nam Tomyris se refugit,

simulata diffidentia propter cladem acceptam;

 

sic Cyrum ad angustias perduxit

et multos Persas trucidavit.

 

Nessun commento:

Posta un commento