martedì 9 luglio 2024

Il leone malato e il cavallo (struttura)

 

Leo,

qui

silvae bestias crudelissime persequi

solitus erat,

gravissimo morbo affectus,

ante specum suum recubabat.

 

Cum id cognovissent,

omnes bestiae,

quae ab eo plurima mala passae erant,

confisae

inimicum suum brevi moriturum esse,

maxime eius morbo gavisae sunt

atque ad eum accurrerunt,

ut ulciscerentur.

 

Itaque lupus dentibus leonem adortus est

et ipse asinus,

inter ceteras bestias

quae leonem

morientem

aggrediebantur,

ungulis eum percussit,

leonis infirmitate confisus.

 

Cum solus equus regem animalium non adoriretur,

asinus dixit:

 

«Cur mala

quae passus es

ulcisci

cunctaris?

 

Reminiscere

matrem tuam istius morsibus mortuam esse!».

 

At equus:

 

«Non sum ego similis vobis

inimicum aegrum aggredientibus

nec adoriri soleo eum

qui se defendere non potest.

 

Me ignavum ipse putarem,

si exemplum vestrum sequerer».

 

Nessun commento:

Posta un commento