martedì 2 luglio 2024

La figlia che allatta la madre [da Valerio Massimo]

 

Cum praetor apud tribunal suum capitali crimine mulierem damnavisset, triumviro in carcere tradidit ut eam necaret. Cum illam recepisset is, qui custodiae praeerat, misericordia motus, non protinus strangulavit: aditum quoque ad eam filiae, sed diligenter excussae, ne cibum gereret, dedit existimans illam inedia consumptum iri. Cum autem plures iam dies intercederent, secum ipse quaerens quidnam esset quo tam diu sustentaretur, curiosius observata filia animadvertit illam, exserto ubere, famem matris lactis sui subsidio lenire. Quae tam admirabilis spectaculi novitas ab ipso ad triumvirum, a triumviro ad praetorem, a praetore ad consilium iudicum exposita est et remissionem poenae mulieri impetravit. Quo non penetrat aut quid non excogitat pietas? Quid enim tam inusitatum, quid tam inauditum est quam mater uberibus filiae alita?

 

Nessun commento:

Posta un commento